Charter Document - 04890291
Charter Number: | 04890291 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1145 - 1147 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Hugo Dei gratia Senonensis archiepiscopus notum facio cunctis presentibus et futuris quod Avelina uxor Willelmi Coci de Meleduno concedente filiis suis Johanne et Elizabeth totam decimam vini et annone quam apud Vovas habeat eccclesie Sti Martini in elemosinam tradidit atque inperpetuum habendam concessit ea videlicet conditione ut anniversarium ejus per singulos annos monachi facient Hoc autem donum Hildeardis de Lissi cognomento Belina de cujus feodo predicta decima erat cum omnibus filiis suis laudavit atque concessit et hec facta sunt coram archidiacono nostro Stephano [] Nos itaque quoniam loca sancta et religiosa maxime fovere a suis imposterum perturbationibus munire habemus predictam donationem laudare et ut rata in futurum permaneat sigilli nostri auctoritate munire curavimus Sciendum vero quod predicta Avelina in manu Stephani archidiaconi nostri predictam decimam reddidit Archidiaconus autem in manu Galteri monachi Sancti Martini eam similiter reddidit Ego Hugo Dei gratia Senonensis archiepiscopus notum facio cunctis p et f quoniam Avelina uxor Willelmi Voci omnem decimam suam de Vovio donavit ecclesie Bti Martini de Campis Quam siquidem donationem concessit et laudavit Belina de Lissi cum omnibus filiis suis de cujus utique feodo pred decima movebat Bardol quoque de Donnamaria a quo dicta Belina feodum istud tenebat et hoc ipsum donum cum omnibus filiis suis laudavit et concessit Quod ut quidem ratum esset litteris mandare et sigilli nostri auctoritate firmare curavimus