Charter Document - 04890290

Charter Document - 04890290


Charter Number: 04890290
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1146
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ludovicus Dei gratia rex Francorum et dux Aquitanorum notum fieri volumus universis quod pro necessitate vie Iherosolimitane Adam de Vilerum vendidit cum concessione sororis sue Petronille terram suam que est juxta Lovras monachis Sancti Martini de Campis Nos quoque eandem venditionem libere concessimus et auctoritate regia confirmavimus et ratam esse perhenniter et inconcussam stabilivimus Quod ut ita in posterum stabile permaneret scripto commendari et sigilli nostri impressione signari precepimus