Charter Document - 04890289

Charter Document - 04890289


Charter Number: 04890289
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Decree
Date: 1146
Date type: Internal, A.D., Episcopal
Resource Link(s):

Charter:

Ego Bartholomeus Dei gratia Parisiensis ecclesie Beate scilicet Marie vocatus decanus et ceteri ejusdem ecclesie canonici notum fieri volumus tam posteris quam presentibus quod monachi Sti Martini de Campis in nostra Beate Marie seniori ecclesia ex dono domni Theobaldi Parisiensis episcopi et nostro prebendam unam habent et vicarium unum sacerdotem pro eadem prebenda in servitium ecclesie assidue deputatum Et quia justum est ut qui ecclesie serviunt de ecclesia vivant in primis communi totius capituli nostri consilio simul etiam consilio et laude jamdicti presulis Theobaldi quod etiam domnus Odo prior et monachi Sancti Martini concesserunt statutum est ut pred vicarius pro servitio quod facit de redditibus prebende per singulos annos xx solidos accipiat panem quoque et vinum Quadragesime ita scilicet ut infra ebdomadam singulis diebus panem solummodo unum et dimidium sextarium vini et in dominica duos panes et sextarium vini habeat [nisi infra pred mensuram propter vini penuriam mensura minor a Capitulo fuerit ordinata] et non solum in Quadragesima hoc habebit sed etiam a dominica que est ante Caput Jejunii usque ad vigiliam Penthecostes si tantum distributio panis et vini durare potuerit Si autem distributio illa panis et vini ultra pred terminum duraverit vel etiam infra terminum duplicata vel aliquo modo aucta fuerit quicquid supra id quod determinatum est additum fuerit totum monachorum erit Stationes vero et antiphonas et vinum libertatum habebit vicarius Adjunctum est etiam quod quando processio ad Indictum vel ad Fossatensem ecclesiam vadit si tunc charitas xii denariorum facta fuerit habebit eam vicarius Si autem charitas ultra xii denarios erit habebunt ipsi eam monachi Nullam omnino aliam charitatem nisi illam que determinata est habebit vicarius Sciendum vero est quod ecclesia Bti Martini que in nostra ecclesia prebendam habet nullum omnino aliud servitium in eadem ecclesia nostra per se facere debet nisi hoc tantum quod in septimana sancti Martini missam majorem cantat monachus missam vero matutinalem et totum ex integro aliud servitium vicarius facere habet Quod si pred vicarius in reddendo debito servitio negligens fuerit et per negligentiam suam aliquid scandalum aut servitii defectus contigerit ad Capitulum nostrum spectabit correctio ita quod ecclesie Bti Martini nihil omnino poterit imputari Hanc autem reddituum assignationem que vicario Sti Martini pro prebenda cui deservit nostro et monachorum communi consilio constituta est ita in perpetuum haberi ratam decernimus ut eam nullatenus nostris successoribus ad gravamen monachorum Sancti Martini liceat immutare Quod ne valeat oblivione deleri scripto commendavimus et ne possit a posteris infirmari sigilli nostri impressione et nominum nostrorum subscriptione firmavimus Signum Bartholomei decani S Alberti precentoris S Stephani archidiaconi S Bernardi archidiaconi S Ivonis archidiaconi S Gauterii presbiteri S Odonis presbiteri S Clementis presbiteri S magistri Simonis diaconi S Herluini diaconi S Goslini diaconi S Hervei subdiaconi S Durandi subdiaconi S Philippi pueri fratris Regis S Petri pueri S Hilduini pueri Actum publice Parisius in capitulo Bte Marie anno Incarnationis MCXLVI episcopatus autem domni Theobaldi anno tertio