Charter Document - 04890286
Charter Number: | 04890286 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1145 - 1146 |
Date type: | Internal, A.D., Episcopal, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Quoniam secundum veredictam Domini sententiam propinquante seculi fine jam habundat iniquitas et refrigescit caritas multorum qui magis aliena appetere quam propria largiri magis bona ecclesie diripere quam tueri noscuntur necesse est ut omnes quibus dominici gregis cura committitur Ecclesie fidelibus in posterum provideant et bona ipsorum contra impios pervasores munimentis quibus possunt tueantur et muniant Ego igitur Odo secundus Dei gratia humilis Belvacensis episcopus consilio et assensu ecclesie nostre confirmamus et sigilli nostri munimine roboramus omnia que antecessores nostri ceterique fideles monachis Sti Martini de Campis in episcopatu nostro contulerunt Altare scilicet de Meru liberum a circata cum altrio et omnibus appendiciis suis Altare Sti Audomari cum decima et omnibus ad altare pertinentibus ex dono et concessione predecessorum nostrorum Anselli videlicet atque Gaufredi Ecclesiam Bti Leonorii de Bellomonte cum ap s Capellam Bti Petri que castro eidem adjacet cum atrio et ap s Capellam Bti Marie de Asneriis quam pia peticione Mathei comitis qui eam diu injuste possederat ecclesie Bti Leonorii et monachis ibidem Deo servientibus concessimus Centum solidos cum decem minis salis de transverso pontis de Bellomonte que monachis Sti Leonorii qui illum edificaverunt annis singulis persolventur ex dono predicti comitis filiis suis Matheo et Hugone concedentibus et jure jurando confirmantibus Ecclesiam de Fresneio cum atrio et minuta decima et medietate majoris decime In majori decima de Croi duos annone modios unum frumenti alterum ordei vel avene Apud Bacrnam minutam decimam Altare de Vuirma liberum a circata cum omni decima Decimam de Meencurte Altare de Prateriis liberum a circata cum atrio et minuta decima Altare de Noa Sti Remigii liberum a circata cum omni decima Ecclesiam de Villa Bernosa cum novem partibus totius decime Ecclesiam de Roveredo et atrium dedit Galerannus frater Gilduini de Monci Transversum de Miliaco et de Conteio in singulis diebus de omnibus rebus que transversum reddunt que Gervasius dapifer Regis concessit Unum modium frumenti in quodam molendino quod est in villa que dicitur Huns Hardrivillare cum decima Ecclesiam de Cressonessart cum omni decima et appendiciis ejus et terciam partem de Leencort Terram cum nemore et hospitibus apud Donvillare et apud Copehel ex dono Balduini de Butinangulo et de feodo Lancelini Belvacensis Apud Cressonessart furnum unum quem dedit Willelmus ejusdem ville dominus in remissionem peccatorum suorum ea scilicet conditione ut si villa crescente oporteret alium furnum fieri monachi Sti Martini quibus tantummodo liceret in locis convenientibus quotquot essent necessarii fecerent ligna quoque ad suos usus et ad opus furni sive furnorum in omnibus silvis ad eum pertinentibus ipsi acciperent [Preterea decimas de novalibus factis vel imposterum faciendis intra terminos parochiarum seu decimationum ecclesie Sti Martini in perpetuum eidem concessimus] Hoc autem ratum et inconcussum esse cunctis ecclesie Belvacensis consentientibus canonicis statuimus et eos qui res superius nominatas vi vel fraude pred monachis auferre vel minuere temptaverint perpetuo anathemate dampnavimus [S Yvonis decani S Theobaldi archidiaconi S Johannis archid S Odonis precentoris S Symonis succentoris S Gerardi prepositi S Helinandi capellani] Acta sunt hec anno Incarnati Verbi MCXLV [regnante Ludovico rege Francorum anno imperii sui quinto decimo episcopatus nostri anno secundo]