Charter Document - 04890284

Charter Document - 04890284


Charter Number: 04890284
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1144 - 1145
Date type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Ego Ludovicus Dei gratia Francorum rex et dux Aquitanorum Quoties ea que temporalia sunt usibus Deo famulantium et sustentationi conferimus per hoc procul dubio divinam nos propitiationem promoveri confudimus Notum itaque tam futuris quam et presentibus esse volumus quod rogatu venerabilis monachi Hugonis de Cressiaco familiaris nostri consuetudines omnes que ab officialibus nostris exigebantur de tribus cameris furni ecclesie Sancti Dionisii de Carcere que intra menia urbis Parisiensis sita est penitus indultas esse volumus ita ut futuris temporibus nemo unquam officialium nostrorum ab iis qui in predictis cameris mansuri sunt aliquid omnino exigere presumant Quod ut ratum firmumque in perpetuum permaneat scripto commendari sigilli nostri auctoritate muniri nostrique nominis subter inscripto caractere corroborari precipimus Actum publice Parisius anno ab Incarnatione Domini MCXLIIII regni vero nostri viii astantibus in palatio nostro quorum nomina subtitulata sunt et signa S Radulphi Viromandorum comitis dapiferi nostri S camerarii S constabularii S Willelmi buticularii Data per manum Cadurci cancellarii