Charter Document - 04890283
| Charter Number: | 04890283 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Concession |
| Date: | 1144 - 1145 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Noverint tam presentes quam posteri Ecclesie fideles quod uxor domini Drogonis de Petrafonte domina Beatrix pro se et pro viro suo et filiis suis Widone Hugone atque Johanne hoc ipsum ipsis laudantibus dedit imperpetuum ecclesie Bti Martini et monachis Deo servientibus apud Vetus Creceium decimam sue partis ubicumque colligatur pedagium de Creceio quod sibi contingebat jure hereditario Factum est hoc anno Incarnationis Dominice MCXLIIII testibus quamplurimis presentibus et audientibus quorum nomina subscribuntur Hugo monachus frater ejus et Manasses sacristes Sti Martini de Campis Stephanus prior ejusdem loci Ansculfus archidiaconus Suessionensis
