Charter Document - 04890281
Charter Number: | 04890281 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1144 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Theobaldus Dei gratia episcopus Parisiensis Goslenus Suessionensis Hugo Autisiodorensis universis fidelibus tam posteris quam presentibus in perpetuum notum fieri volumus quod querelam illam que inter ecclesiam Sancti Martini de Campis et ecclesiam Sancti Victoris erat precepto domni Celestini pape discutiendam suscepimus Unde autem querela illa orta sit ad majorem evidenciam paucis aperimus Proinde sciendum est quod in ecclesia Bte Marie Stampensis monachi Sancti Martini de Campis prebenda una inperpetuum data est Cumque canonici Sancti Victoris qui in predicta Sancte Marie ecclesia sicut et in aliis regalibus ecclesiis annualia prebendarum sibi jam olim data ac privilegiis confirmata obtinerent annuale prebende monachis date jure sibi debito vellent habere nolebant monachi dare Tandem res in querelam ducta et usque ad audienciam domni Celestini pape perducta ab eodem ipso domino Papa sicut supradictum est nobis discutienda et si fieri posset terminanda commissa est quam hoc modo terminavimus Primo quidem decrevimus ut ecclesia Beati Victoris illius prebende que ecclesie Sancti Martini data erat annuale suum ex integro haberet quod et factum est Deinde etiam quia de eadem prebenda que monachis data erat jam de cetero ecclesia Sancti Victoris annuale habitura non erat nostra consideratione nostroque consilio domnus Odo prior Sancti Martini et lotus conventus ejusdem loci communi assensu statuerunt ut pro recompensatione annualis supradicte prebende per singulos annos ecclesie Sancti Victoris decem solidos in festo sancti Remigii et persolvant et mittant Hanc autem pacem et pacis conventionem quam precepto domini Pape inter utramque ecclesiam fecimus ne aliqua valete oblivione deleri scripto commendavimus et ne possit a posteris infirmari sigillorum nostrorum auctoritate firmavimus et etiam ad testimonium quorumdam nomina qui hujus pacis compositioni interfuerunt adscripsimus Sanson Remensis archiepiscopus et magister Bernardus Parisiensis archidiaconus De monachis Sancti Martini Odo prior Manasses et Petrus De canonicis Sancti Victoris Hugo Romanus Gauterus Adelardus et Ernuis Actum publice in nostra et suprascriptorum presentia inter Moretum et Musterolium apud Frigidum Fontem ubi ad colloquium regis Ludovici et comitis Theobaudi conveneramus anno ab Incarnatione Domini MCXLIIII