Charter Document - 04890280
Charter Number: | 04890280 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Restoration |
Date: | 1144 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Quod disponente Deo facere decrevimus ego siquidem Odo prior ecclesie Sti Martini de Campis et conventus ad perpetuam tam presentium quam futurorum memoriam scriptum edidimus Accidit namque reditum quemdam estimationem unius marce argenti aut circiter tantum per annum referentem venditione fuisse expositum Nobis autem visum est ex eo comparato domui nostre eoquod prope esset aliquid commodi provenire posse Sed cum facultas nobis minus ad comparandum suppeteret Deo consulente dominum Olricum Corbeiensem super hoc postulavimus in qua autem postulatione divina nobis astitit gratia ut qui postulabatur nostre non deesset postulationi Comporavit igitur nobis memoratum redditum sed comparatum in tota vita sua sibi propria manu tenere placuit Ecclesia quippe Corbeiensis debitum nobis censum unam scilicet marcam argenti hustini ponderis de ecclesia Wagniaci singulis annis in die Nativitatis Sti Johannis Baptiste referre consueverat Unde communi assensu parique concessione nostrique capituli et ipsius domini scilicet Olrici effectum est ut redditu quem sibi sicut dictum est obtinere decreverat nobis derelicto et quiete concesso censum de Wagniaco ipse suusque filius Stephanus uterque siquidem in tota vita sua tenueret et Corbeiensis ecclesia eadem conventionis ratione que solebat nobis referre eisdemque ipsis referret Post decessum vero utriusque in memoriam eorumdem ad ecclesiam de Campis ad refectionem fratrum juxta pristinam consuetudinem reportaretur De conventu Corbeiensi testes hujus conventionis abbas Nicholaus Arnulphus prior Gotsuinus subprior Richerus tercius prior Johannes sacrista item Johannes camerarius Anscherus capellanus De conventu Sti Martini de Campis ego jamdictus Odo prior Petrus subprior Ricardus tercius prior Odo qui fuit abbas Sti Simphoriani Thomas qui fuit abbas de Moriniaco Petrus prior Capiaci Manasserus sacrista Fulco armarius magister Girardus Willelmus Anglicus Item de conventu clericorum Corbeie Hugo sacerdos Sti Petri item Hugo sacerdos Sti Johannis Walbertus Johannes sacerdotes Sti Albini clerici Rorgo Paganus