Charter Document - 04890277
Charter Number: | 04890277 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1144 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Hugo Dei gratia Autisiodorensis episcopus Ego Bernardus Clarevallensis abbas notum fieri volumus tam posteris quam presentibus quod domnus Theobaldus Dei gratia Parisiensis episcopus in ecclesia Beate Marie assensu capituli prebendam unam monachis Sancti Martini imperpetuum dedit Ecclesia vero Sancti Victoris que in prefata Beate Marie ecclesia annualia prebendarum habet hujus ipsius prebende que monachis data fuit annuale suum ex integro babuit Sed quia de eadem prebenda que monachis imperpetuum data erat jam de cetero ecclesia Sancti Victoris annuale habitura non erat ne in hoc dono ecclesia Sancti Victoris lederetur si unius prebende annuali beneficio imperpetuum privaretur quia id ex precepto predicti Theobaldi episcopi assensu utriusque capituli videlicet Sancti Martini et Sancti Victoris consilio nostro et considerationi nostre impositum est decrevimus et statuimus ut monachi Sancti Martini pro recompensatione annualis supradicte prebende sibi date per singulos annos ecclesie Sancti Victoris in festo sancti Pasche decem solidos et persolvant et mittant Quod ne valeat oblivione deleri scripto commendavimus et ne possit a posteris infirmari sigillorum nostrorum impressione firmavimus