Charter Document - 04890276
| Charter Number: | 04890276 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Agreement |
| Date: | 1144 |
| Date type: | Internal, A.D., Episcopal, Papal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Teobaldus Dei gratia ecclesie Parisiensis minister licet indignus notum fieri volo omnibus tam futurorum quam presentium quod Stephanus bone memorie ejusdem Parisiensis ecclesie episcopus in terra que dicitur Haune que communis est tam monachis Sancti Martini de Campis quam episcopo Parisiensi duas messuras propter extruendos lapides destruxit et delevit Ne autem propter damnum quod supradictis intulerat monachis aliquod apud Deum in anima pateretur detrimentum pro recompensatione viariam quandam quam in vinea quam ab ecclesia Sancti Clodoaudi usu censuali memorati tenebant monachi possidendam concessit sub tali tamen conditione quod si forte contingeret in loco lapidum predictarum masuras reedificari vel episcopus eas ex integro haberet vel hec vicaria ad jus episcopale rediret Nunc autem quod [Deo permit]tente michi datum est utriusque ecclesie utilitatibus providere supradictas messuras in jus proprium retineo et viariam omni remota conditione memoratis Sancti Martini fratribus perpetuo possidendam concedo Ut autem inconcussum permaneat sigilli nostri impressione roboramus Actum Parisius anno Incarnationis Dominice MCXLIIII anno pontificatus domni Lucii pape ii primo nostri autem episcopatus similiter primo
