Charter Document - 04890273
Charter Number: | 04890273 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1143 - 1144 |
Date type: | Internal, A.D., Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Ego Ludovicus Dei gratia rex Francorum et dux Aquitanorum Notum fieri volumus t f q p quoniam beneficia quecumque et ubicumque sint que Henricus rex sive alii predecessores nostri monasterio Bti Martini de Campis et ecclesie Beate Marie que est apud Hyenvillam pro amore Dei in elemosinam contulerunt nos habenda et possidenda eidem ecclesie quemadmodum eorum temporibus tenuit et nostris imperpetuum concedimus et quantum ad nostram pertinet Majestatem regia auctoritate confirmamus Beneficia quidem ista sunt Decima videlicet culturarum nostrarum et quinta pars tocius annone que est in granchia nostra Hyenville Si quis autem eidem monasterio et fratribus ibidem Deo servientibus terram aliquam donaverit nos eis concedimus liberam et quietam ab omni consuetudine et exactione preter decimam et campipartem si hoc ipsa terra debucrit Damus etiam eis et concedimus servum quendam apud Hyenvillam Petrum videlicet filium Reinardi cum omnibus heredibus suis jure perpetuo possidendum Consuetudinem vero nullam in curia monachorum sive in claustro habemus extrinsecus vero ab eorum hospitibus in die solummodo qua mercatum in villa est omnem consuetudinem nobis retinemus Quod ne valeat oblivione deleri scripto commendari precepimus et ne possit a posteris infirmari sigilli nostri auctoritate et nominis nostri karactere subterfirmavimus Actum publice Lorredum anno Verbi Incarnati MC quadragesimo III regni nostri vii Astantibus in palatio nostro quorum nomina subtitulala sunt et signa Signum Radulfi dapiferi Viromandorum comilis S Guillelmi buticularii S Mathei camerarii S Mathei constabularii Data per manum Ca durci cancellarii