Charter Document - 04890272
Charter Number: | 04890272 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1143 - 1144 |
Date type: | Internal, A.D., Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Quoniam ore prophetico de Ecclesia sancta olim predictum est quod mamilla regum lactabitur Ego Ludovicus Dei gracia Francorum rex et dux Acquitanorum ecclesie Sti Martini de Campis non solum ad lactandum mamillam verum ad protegendum alas imperii nostri porrigendas esse decrevi Proinde ad posterorum usque transmitto notitiam quod domus Sti Nicholai Silvanectensis que ad jus predicte ecclesie respicit tenebat per elemosinam cujusdam Agnetis et mariti illius nomine Johannis apud villam que dicitur Barberi quamdam culturam et terram que fuit Odonis qui dictus est Percebot quam calumpniatus est Odo nepos predicti Odonis Unde tam ipse quam prefate domus monachi in presentia matris mee domine Adelaidis regine et domini Mathei mariti ejus sub quorum dominio tunc temporis terra illa erat convenerunt et hoc pacto firmissimam concordiam inierunt Monachi dederunt se tenere pepigit Quibus omnibus hoc ordine consummatis idem Odo per matrem meam michi mandavit quatenus ipso consentiente et laudante prefatam possessionem monachis in eternum habendam sub ea que premissa est conditione confirmarem [Ego igitur et utilitati Ecclesie et posterorum nostrorum concordie in longum usque providens hec ut pretaxata sunt permansura esse decrevi et ut rata sint et inconvulsa perseverent sigilli nostri munimine et testibus subnotatis corroboravi Actum publice Parisius anno Incarnationis Dominice millesimo centesimo quadragesimo tertio regni vero nostri septimo astantibus in palatio nostro quorum nomina subtitulata sunt et signa S Radulfi Viromandorum comitis et dapiferi nostri S Guillelmi buticularii S Mathei camerarii S Mathei constabularii Data per manum Cadurci cancellarii]