Charter Document - 04890269
Charter Number: | 04890269 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1125 - 1144 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Patris et Filii et Spiritus sancti Ego Simon Noviomensis Dei gratia episcopus saluti anime mee consulens ecclesiarum cultoribus Deo servientibus in quantum possum debeo necessaria ministrare Sciat igitur presens etas et postera quod altare de Liencurte ob recordationem anniversarii mei do ecclesie Beati Martini de Campis in perpetuum possidendum Quod scilicet altare in manum nostram venerat decedente Galterio filio Warnoldi de Nigella qui in personatu illud a nobis tenuerat Fiet autem anniversarium nostrum singulis annis et refectio plenaria xl solidorum fratribus ex redditu altaris ita ut reliquum in usus fratrum deveniat Sie autem hoc eis beneficium largimus salvo jure nostro et archidiaconi et presbiteri et ministrorum nostrorum ut ex more sinodalia jura quotannis solvantur Signum Honesti archidiaconi Balduini decani Teoderici thesaurarii Hugonis cancellarii Petri prepositi de Capi Wilberti capellani Gervasii