Charter Document - 04890266

Charter Document - 04890266


Charter Number: 04890266
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1142 - 1143
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Amen Quoniam quidem mundus transit et concupiscentia ejus sicut immobilis Veritas per organum suum Johannem testificatur ideo insolubili rationis immo fidei argumento colligitur illud solum suis possessionibus veraciter permanere quod de sinistra hujus seculi per elemosinam trajectum in dexteram in celestibus thesaurizatur Ea nempe quibus temporaliter fruimur vix permanent nobiscum dum vivimus morientes vero quoniam sequi non possunt non solum nudos verum etiam suis illecebris reos factos ad penam dimittunt Illa autem que pauperibus subveniendo omnipotenti dextere committimus ad quem fures non accedunt et rapina nil proficit et tunc incipiunt veraciter possideri cum morimur et nunc interim spei bone solatium nobis prestant dum vivimus His igitur atque hujusmodi rationibus pollicitus ego Henricus Dei gratia abbas ecclesie Ste Marie Stampensis anime patris mei bone memorie Ludovici regis et fratris Philippi seu eciam mee vel aliorum antecessorum meorum solacium aliquod in alteram vitam transmittere curavi et quoniam ecclesia Bti Martini de Campis ab ipsis antecessoribus meis fundata et pro merito religionis diletta honorata et aucta est Ego quoque non decrescente religione et acrescente numero monachorum beneficia augere destinavi persuasus igitur et timore Dei et amore majorum meorum insuper et precibus domini et fratris mei gloriosi Ludovici regis et matris mee plurimum actus eidem ecclesie prebendam unam in ecclesia Bte Marie Stampensis hoc ordine dedi Domnus Albertus cantor in illa ecclesia prebendam habebat et quoniam monachis de Campis maxima astringebatur amicicia eam in manibus meis per panem et librum reddidit et ego consequenter similiter per panem et librum in manibus venerabilis Theobaldi prioris de Campis eam seposui et per illum ecclesie cui preerat in perpotuum possidendam contradidi Quod ut ratum sit et immobile perseveretur sigilli mei munimine et testibus subnotatis confirmavi S Ludovici regis S Adele regine S Suggerii abbatis Sancti Dionisii [S Marcharii abbatis Mauriniacensis S Auberti cantoris S Hugonis de Creciago S Mathei de Montemorenciaco S Willelmi buticularii]