Charter Document - 04890264

Charter Document - 04890264


Charter Number: 04890264
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1141 - 1143
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit presentibus et futuris quod Ecclesia Beati Nicolai Silvanectensis tenebat per elemosinam Domine Agnetis et mariti illius nomine Johannis apud villam que dicitur Barberi quamdam culturam et terram que fuit Odonis qui dictus est Percebot quam calumpniatus est Odo qui ipse dicebatur Percebot nepos predicti Odonis et usque adeo Ecclesiam Beati Nicolai pro eadem terra persecutus est quod excommunicatinem incurrit Ad ultimum tam ipse quam monachi prefate ecclesie in presentia Domine Adele regine et Domini Mathei mariti ejus sub quorum dominio tunc temporis terra illa erat convenerunt et isto fine firmissimam concordiam inierunt Monachi dederunt predicto Odoni viginti libras et unum modium frumenti et uxori illius viginti solidos Concesserunt iidem Odoni insuper singulis annis quatuor modios annone que crescit in prefata terra ad modium Silvanectensem duos videlicet modios ivernagii et duos modios avene qui usque ad festivitatem omnium Sanctorum debent solvi et ipse Odo vel ad Sanctum Nicholaum vel ad Barberi veniet eos querere Ipse autem totam prefatam culturam et terram libere et absolute monachis possidendam vel quidquid de ea facere vellent concessit et adversus omnes calumpnias se eam monachis patrocinaturum promisit et per fidem suam hanc conventionem se tenere pepigit Regina vero et Dominus Matheus hujus pactionis pro eodem Odone erga monachos obsides fuerunt et sui sigilli impressione hanc conventionem confirmaverunt Hujus rei testes sunt De monachis Theobaldus prior Sti Martini Petrus subprior Haimardus prior Sti Lupi Walterius prior Sti Nicholai de clericis Petrus prior Sti Adriani Ebroinus et Bonifacius clerici Regine [De laicis Radulphus de Chirodono Rainoldus Cocus et Robertus frater ejus Richardus castellanus et Johannes frater ejus Paganus ejus sororius Bernardus Torchardus Petrus Separatus Josco de Fonte Sancti Firmini et Fridericus ejus filius Martinus sororius ejus Radulphus major de Esviliaco Fulco de Asci Wasco Robertus Uxor vero ipsius Odonis tempore hujus pactionis de puerperio jacebat Propterea cum ad Sanctum Nicholaum venisset hoc pactum concessit coram testibus his subnotatis Ex parte sui Herberto de Insula Rainaldo filio Warnerii clerici Guidone Parvo Garnerio filio Radulfi Pagano patre Herberti Ex parte monachorum Ivone vicedomino Petro de Gonessa et Theobaldo filio ejus Malenutrito Adam deffosse Gilone filio Radulfi Friderico Roberto Coco]