Charter Document - 04890263

Charter Document - 04890263


Charter Number: 04890263
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1138 - 1143
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus t p q f domnum Hugonem filium Warnerii uxoremque ejus Havidem ecclesie Sti Martini de Campis redditum quendam adquisisse emptum xx lib parisiensis monete qui inter Sanctum Marcellum et Sanctum Victorem habetur Preterea memorata Havis dedit marcas xx pro decima ville que dicitur Wilma Hanc igitur decimam memoratumque redditum ad coquinam in servitio ordinavit fratrum Ego autem Tebaldus prior omnisque conventus pro tantis beneficiis concedimus ut anniversarium memorati Hugonis ipsiusque Havidis atque filiorum ejus atque filiarum annis singulis fiat In quibus fratres a cellerario plenam habeant refectionem sicut fieri solet in anniversario domni Drogonis archidiaconi qui dedit elemosinam de Mairolis Concessimus etiam ipsi Havidi festivitatem Ste Marie Magdalene sollempnius fieri qua fieri consuevit in qua etiam siquidem prioribus refectionem a cellerario fratres recipiant fiatque memoria eorum ipsa die a fratribus in capitulo Concedimus etiam in obitu Hugonis atque Havidis tantumdem fieri quantum pro monacho Cluniacensi Preterea ad hec que supra diximus addiderunt etiam dimidium modium frumenti per singulos annos in molendinis que sunt sub ecclesie Sancti Landerici et decimam unam in pago Trecasino sitam in vico qui dicitur Montineum et redditum domus quam nobis supra Pontem magnum edificaverunt et modium frumenti in decima ville de Clemmaart que proprie data sunt ad cenas monachorum quas etiam per manum subprioris quicumque sit ille administrari instituimus Concedimus quoque per singulos annos memorate Havidi post diem anniversarii ejus qui apud nos sollempniter celebrabitur pro anima ejus tricenarium fieri et quousque finiatur panis et vinum datur