Charter Document - 04890261
Charter Number: | 04890261 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1134 - 1143 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego frater Theobaldus prior Sti Martini de Campis et totus conventus ejusdem ecclesie t p q f notum fieri volumus quod domina Ausendis conjunx Evrardi creditoris nostri quando in ecclesia de Montemartirum se conversioni dedit tam in domibus quam in vineis vel agriculturis quicquid possidebat pro remissione peccatorum suorum et salute anime sue Deo et ecclesie Bti Martini de Campis in jus hereditarium eternaliter possidendum concessit excepto quod septem quarteria vinearum sibi retinuit cetera nobis omnino relinquens Hoc tamen tali pactione ab ipsa nobis concessum et sigilli nostri impressione confirmatum est ut et nos propter rei hujus assertionem eidem Ausendi x libras in continenti daremus et in futurum singulis annis quibus ipsa vixerit modium frumenti et xx solidos ei persolveremus Post mortem vero ipsius de modio frumenti et de xx solidis necquicquam a nobis requiretur quoniam totum condonatum erit et quicquid ecclesie nostre in helemosinam dedit absolute et libere ex tunc et deinceps possiderimus Ad memoriam igitur helemosine quam nobis fecit ei concedimus ut tantum in morte sua pro ipsa fiat quantum pro quodam de monachis nostris facere solemus Si qua vero placita interim propter ipsam exorta fuerint ea pro posse nostro ad bonam finem perducere curabimus abbatissa de Montemartirum ab illis absoluta permanente preter quod si quicquam pecunie pro placitis terminandis oportuerit dari abbatissa de Montemartirum medietatem dabit et nos etiam medietatem dabimus Cirographum