Charter Document - 04890259
Charter Number: | 04890259 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1124 - 1143 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti amen Quoniam que ecclesiis concedimus ut ea quiete possideant summopere curare debemus ego Stephanus Parisiace sedis episcopalis minister licet indignus cujusdam vinee in territorio Sancti Clodoaudi site advocationem que vulgo viaria dicitur monachis Sti Martini de Campis imperpetuum habendam concedo In hac vinea mansiones duorum hospitum habent sed cum de alio loco de quo ad usus nostros et aliorum modo lapides extrahantur duo alie mansiones michi et ipsis communes hac de causa dirute sunt et sic usumfructum earum in parte amittant ne eos molestem quorum utilitati debeo providere mutua recompensatione hujus viarie que nostra erat dampnum restituo sub tali tamen conventione quod si forte contingeret in loco lapidum predictas mansiones reedificari vel episcopus eas ex integro haberet vel hec viaria ad jus episcopale rediret Ne ergo alicui successorum nostrorum calumpnia vel alia inquietatione deinceps tali recompensationi licitum sit obviare nostra auctoritate interdicimus et ut ratum et stabile permaneat hoc in futurum sigilli nostri munimine sanccimus et presenti scripto memorie posteritatis commendamus