Charter Document - 04890257

Charter Document - 04890257


Charter Number: 04890257
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1142
Date type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Notum esse volo omnibus sancte Dei Ecclesie curam gerentibus t p q f quod ego Helias Dei gratia Aurelianorum episcopus precibus domini nostri nobilissimi regis Francorum Ludovici et Gaufridi venerabilis Carnotensis episcopi Apostolice Sedis legati et archidiaconorum nostrorum Henrici videlicet predicti Regis fratris et Algrini concedo monachis Sti Martini de Campis apud Hienvillam Deo servientibus in ipsius Hienville ecclesia que eorum est duas partes oblationum que ad altare capellani offeruntur vel per manus capellani ipsius recipiuntur et omnes candelas et omnes panes sine parte capellani et duas partes omnium lessorum mobilium rerum terra vero si donata vel dimissa fuerit monachorum erit Duas etiam partes sponsalium et injuramentorum Et in Noveville ecclesia que similiter ipsorum monachorum est medietatem de cunctis oblationibus et annualibus festis duas partes panum et candelarum sicut et jampridem habuerunt tempore predecessoris mei bone memorie Johannis Quod ut ratum et inconcussum permaneat sigilli nostri auctoritate confirmo Actum Aurelianis anno ab Incarnatione Domini MCXLII regnante Ludovico juniore anno regni ejus quinto