Charter Document - 04890252
| Charter Number: | 04890252 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1140 |
| Date type: | Internal, A.D., Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Quia preordinante Spiritu sancto per Esaiam de Ecclesia dicitur quod mamilla regum lactabitur et reges erunt nutricii ejus decet regalem pietatem tranquillitati et paci sancte Ecclesie per omnia providere quatinus ipsi Ecclesie filii attentius Deo vacent et catholicum regem ad regni gubernationem orationum assiduitate propensius adjuvare valeant Hac igitur ratione ego Ludovicus Dei gratia rex Francorum et dux Aquitanorum concedo et confirmo monachis Sancti Martini de Campis donum quod fecit eis Ebrardus de Puteacio sicut confirmaverunt et concesserunt avus meus rex Philippus et pater meus rex Ludovicus quinque scilicet mercata singulis annis ubicumque sint in statutis terminis sive apud Hienvillam sive apud Puteacium scilicet mercatum secundi sabbati aprilis et sabbati ante nativitatem sancti Johannis et primi sabbati Septembris et sabbati ante festum sancti Martini et sabbati post octabas Epiphanie ita ut liceat monachis commendare mercatum suum cui voluerint Et ut firmiter et perhenniter possideant sigilli nostri auctoritate roboramus Actum Parisius anno Incarnati Verbi MCXL regni nostri IX
