Charter Document - 04890251

Charter Document - 04890251


Charter Number: 04890251
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1140
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Noverint in commune t p q f Ecclesie fideles quod monachi de Josaphat apud Carnotum ab anno Dominice Incarnationis MCXL debent de censu singulis annis monachis Sti Martini de Campis de terra que dicitur de Tabulis solidos xxv et iiii denarios et obolum in festivitate Sti Remigii apud Carnotum persolvendos in perpetuum die ipso Si autem de eadem terra amodo amplius acquisierint monachi de Josaphat aut emptione aut dono concessimus usque ad xxx sol et non ulterius sine assensu nostro ita tamen ut datis prius debitis consuetudinibus acquisite terre census pro modo et quantitate ejus in hoc ipso cirographo subscribatur