Charter Document - 04890242
Charter Number: | 04890242 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1138 |
Date type: | Internal, A.D., Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Amen Quia preordinante Spiritu sancto per Ysaiam de Ecclesia dicitur quod Mamilla Regum lactabitur et Reges erunt nutricii ejus regalis serenitas decet tranquillitati et paci Sancte Ecclesie per omnia providere quatinus ipsius Ecclesie filii a malignantium infestationibus aliquatenus relevati Dei servitio attencius vacare et catholicum regem ad regni gubernationem orationum assiduitate propensius adjuvare valeant Multum enim valet ut habet Jacobi epistola deprecatio justi assidua orante nempe justo Moyse Israel superabat regem Amalech Hac igitur ratione spe et devotione ego Dei gratia Ludovicus rex Francorum et dux Aquitanorum dignum duxi ut ista que predepessores nostri Francorum reges de morte anime meditantes Deo et Bto Martino de Campis caritative tribuentes tradiderunt more regio nostri nominis caractere et sigilli corroboratione confirmaremus ipsam videlicet in primis Bti Martini de Campis ecclesiam cum terris que circa eandem ecclesiam habentur immo cum theloneis et fredis et justiciis earundem terrarum Preterea Parisius ad Magnum Pontem molendinum unum de elemosina patris mei pie recordationis Ludovici regis Alterum vero ad eundem pontem de elemosina Odonis filii Stephani Alterum et supra predictum pontem de elemosina Guerrici de Porta Iterum alium in Mibrai de elemosina Roberti Pisel Terram etiam Albertivillaris Noisiacum villam cum omnibus redditibus terre tam silve quam vinearum et pratorum et aque Materne Anetum villam cum omnibus redditibus terre tam in silvis quam in vineis et pratis et pascuis et aqua et portu Omnem vero decimam pastionis Leigii et Bierie Bonzeias insuper cum omnibus redditibus libere sibi adjacentibus Et Disiacum villam in Laudunensi territorio Quas quatuor villas dedit attavus meus rex Henricus cum altaribus Hienville et Noveville Gordum etiam piscium apud Pissiacum in Sequana de dono patris mei Ex dono etiam ejusdem patris mei apud Pontisaram habet ecclesia Bti Martini de Campis terre sue consuetudines scilicet libertatem exactionum seu quarumlibet inquietationum quas ibi habebant predecessores nostri quod pater meus concessit ad peticionem dompni Mathei venerabilis episcopi Albanensis et precibus matris mee Adelaidis regine Ita tamen quod expeditiones nostras et equitatus nostros tantummodo in hominibus in predicta terra morantibus retinemus qui tamen neque a preposito neque ab aliquo ministrorum nostrorum submoneantur nisi ex precepto nostro et dapiferi nostri Viginti etiam solidos in pedagio Bonzeiarum de elemosina Alberti militis cognati Willelmi de Warlanda quos concessit predictus Willelmus de jamdicto pedagio Exaltacionem quoque servorum Bti Martini quos omnes pater meus rex Ludovicus humili pontificum suorum rogatu comitumque et procerum assensu prerogativa regie majestatis indifferenter honestavit quatinus in omnibus causis placitis et querelis contra universas ingenue potestatis personas veritatis testimonium regali instituto usque in sempiternum exaltati ut testes legitimi proferant et proferendo asserant salvo et integro jure et timore cujus sunt ecclesie ac deinceps dampnum vel repulsam se in hujusmodi regociis perferre nullatenus doleant vel erubescant et eorum probationes liberi aut suscipiant aut contradicendo falsificent Dignum est enim super ceteros servos exaltare qui Ei serviunt Cui servire est regnare Ecclesiam quoque Sti Dyonisii de Carcere que tempore patris mei ad manus regias reducta fuerat quam ipse ex consensu peticione et voluntate dompne Adelaidis regine matris mee me etiam jam in rege sublimato assentiente et domno Henrico fratre meo ejusdem ecclesie abbate in posterum jure perpetuo possidendam concessit cum omnibus ad eandem ecclesiam pertinentibus scilicet molendino uno in Menbrai furno etiam uno eidem ecclesie proximo Villa de Funtanis cum ecclesia et decima et nemore et portu Villa etiam de Limogiis cum ecclesia et decimis Villa de Furcis cum ecclesia et decima terra et pratis in loco qui dicitur Roundel et cum domo et curia Mathei de Maula pro qua pater meus concessit predicto Matheo terram Pagani Bigot de Casellis et cum universis ceteris appendiciis eo duntaxat modo quo prefate ecclesie clerici tenuerant Insuper quinque solidos quos ego debeo de censu predicte ecclesie Sti Dyonisii de terra que est in Campeaus in qua pater meus stabilivit novum forum ubi habent locum venditores mercium et pars cambiatorum quos denarios ego precipio ab eisdem mercium venditoribus singulis annis prefate ecclesie de meis redditibus reddi Centum etiam solidos ecclesie Cluniacensi et quadraginta ecclesie Sti Martini de Campis quos dedit Burcardus de Monte Morenciaco de pedagio suo quod est in camino Pontisarensi confirmatos a patre meo de cujus erant feodo piis et devotis ipsius Burcardi precibus qui centum solidi statuti sunt persolvi i n Capite Jejunii et quadraginta in Transitu Sti Martini Donationem etiam quam fecit pater meus pie memorie rex Ludovicus monachis Sti Martini de Campis temporibus et humili prece domni Odonis ejusdem loci prioris scilicet quod nos vel heredes nostri nunquam Beati Martini homines vel hospites capiemus nisi in presenti forefacto fuerint deprehensi et si nos vel homines nostri querelam adversus eos aliquam habuerimus in curiam Bti Martini ibimus et justiciam per manum Prioris et monachorum inde suscipiemus Concedimus etiam quod Bti Martini homines nunquam in expeditionem vel equitatum ex consuetudine nisi ex amore solummodo et prece et voluntate et licencia Prioris ibunt exceptis hominibus de Pontisara quorum ista retinuit pater meus sicut superius scriptum est Preterea quicquid de feodo nostro predictis monachis Sti Martini datum est vel in futurum poterunt largiente Domino adipisci illis jure perpetuo confirmando concedimus Quod ne valeat oblivione deleri scripto commendavimus et ne possit a posteris infirmari sigilli nostri auctoritate et nominis nostri karactere subterfirmavimus Actum Parisius in palatio nostro publice anno Incarnati Verbi MCXXX septimo regni nostri quinto Astantibus in palatio nostro quorum nomina subtitulata sunt et signa S Radulfi Viromandorum comilis et dapiferi nostri S Willelmi buticularii S Hugonis constabularii S Hugonis camerarii Data per manum Algrini cancellarii