Charter Document - 04890238
Charter Number: | 04890238 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Renunciation |
Date: | 1137 - 1138 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Quoniam generatio venit et generatio preterit et universa tendunt ad interitum ego Hugo cognomine Tyrellus omni notifico generationi tam future quam presenti quod ecclesie Bti Martini de Campis pro anima mea et patris mei et matris mee et omnium antecessorum meorum in elemosinam concesserim Bofesmontem quandam videlicet villam de meo alodio et hereditate propria que sita est in episcopatu Parisiensi et tunc quedam accipiens de caritate ipsius ecclesie dedi hanc in elemosinam tali conditione ut in vita mea monachi de eadem villa septem mihi libras redderent et post decessum meum totum haberent totumque possiderent Donum autem hujus elemosine coram domno rege Ludovico et Radulfo comite feci et auctoritate sigilli domni Stephani Parisiensis episcopi confirmavi Postea vero bonorum virorum admonitione supradictas libras septem quas memorata villa me vivente reservaveram ecclesie Bti Martini de Campis et monachis condonavi ne amplius in perpetuum redderent et de caritate ipsius ecclesie quinquaginta libras accepi Concessi ergo monachis ex tunc et scripto presenti quod mei sigilli caractere firmavi ut prefatam villam absque omni calumpnia tam mei quam omnium successorum meorum liberam et quietam usque in evum possideant ita quod hospites predicte ville semper habebunt in meo nemore quod proximum est eidem ville que prius solebant habere necessaria scilicet ad reficiendos tantum parietes et corilum et spinam et mortuum nemus tantum ad comburendum et truncum veterem quando eum rusticus impulsu pedis sternere poterit ita tamen quod illos redditus quos rustici michi vel servientibus meis pro nemore dare solebant monachi Sancti Martini in perpetuum habebunt Facta est hec donatio apud Pontisaram in ecclesia Beati Petri super altare presente ipso Theobaldo priore Sancti Martini de Campis et ex parte ipsius monachis Petro suppriore Waleranno Arnulfo Rogerio priore de Conflent De laicis Almarico Rufo Lamberto de Bofesmont Hugone Variato Gisleberto Roberto magistro Odone de Grisiaco Odone de Vallo Radulfo Strabone Hugone filio Hermari Ex parte vero Hugonis Tirelli sunt testes Gaufredus de Fonte Adam de Valmundeis Adam frater Anselli de Insula Adam Galterius de Conflens Guillelmus de Argentolio Galterius de Cambly Radulfus Caperons Hubertus coquus Bernardus Waifols