Charter Document - 04890237

Charter Document - 04890237


Charter Number: 04890237
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1138
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Quia disponente Deo ad prelationis fastigium et speculationis locum in sancta Ecclesia provehimur ut provida vigilantia totius ecclesie paci secundum nominis nostri proprietatem superintendamus dignum ducimus eorum maxime providere tranquillitati qui mundo renunciantes mundana devitant negotia ideoque sagaci provisione que in futurum obesse possent sunt precavenda ut pacis firmentur stabilimenta Iccirco ego Hugo Dei gratia Rothomagensis archiepiscopus donum quod Hugo Tirels fecit monasterio Sancti Martini de Campis et monachis ibidem Deo servientibus assensu domini Ludovici regis Francorum de villa videlicet Bofesmont cum omnibus redditibus et appendiciis suis sigilli mei attestatione confirmo et divina auctoritate omnes ejus malignos invasores anathemate feriendo excommunico et a cetu fidelium sequestrandos censeo nisi resipiscentes satisfecerint a justorum grege remoti cum Satane angelis eternis deputentur suppliciis Amen