Charter Document - 04890236
| Charter Number: | 04890236 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1138 |
| Date type: | Internal, A.D., Episcopal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Quia disponente Deo ad prelationis fastigium et speculationis locum in sancta Ecclesia provehimur ut provida vigilantia tocius ecclesie paci secundum nominis nostri proprietatem superintendamus dignum ducimus eorum maxime providere tranquillitati qui mundo renuntiantes Deo vocante mundana prout possunt devitant negotia Ideoque sagaci provisione que in futurum obesse possent sunt precavenda ut pacis firmentur stabilimenta Idcirco ego Stephanus Dei gratia Parisiorum episcopus notum fieri volo tam futurorum quam presentium quod Hugo Tirels me devote rogavit ut donum quod ipse fecerat monasterio Sancti Martini de Campis et monachis ibidem Deo servientibus assensu domini regis Francorum Ludovici in palatio ipsius me presente de villa videlicet Bofesmont cum omnibus reditibus et appenditiis suis sigillo meo firmarem et omnes ejus invasores anathematis sententia feriam Ego autem secundum rationabilem predictis Hugonis petitionem istud prefatum donum sigilli mei attestatione confirmo et divina auctoritate omnes ejus malignos invasores et direptores excommunico et a cetu fidelium et pace ecclesia sequestrandos censeo et nisi resipiscentes satisfecerint a justorum grege remoti cum Sathane angelis eternis deputentur suppliciis Amen Actum Parisius anno ab Incarnatione Domini MCXXXVII ordinationis autem mee anno xiiii
