Charter Document - 04890235

Charter Document - 04890235


Charter Number: 04890235
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1137 - 1138
Date type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Quia evangelica ammonitione instruimur ut nobis de iniquo mammona amicos faciamus dignum est ut eos a quibus in eterna tabernacula recipiemur terrenorum beneficiorum participes faciamus ut eorum spiritalia mereamur Iccirco ego Ludovicus Dei gratia rex Francorum et dux Aquitanorum elemosinam quam Hugo Tirels ecclesie Sancti Martini de Campis et monachis ibidem Deo servientibus dedit predicto Hugone humiliter rogante laudavi et confirmavi villam scilicet Bofesmont cum agris et terris ad eandem villam pertinenti bus supradicto Hugone nichil penitus in ea sive justicie sive cujuslibet redditus retinente sed eam omnino libere concedente et ita quod hospites predicte ville semper habebunt in ipsius Hugonis nemore quod proximum est eidem ville que prius solebant habere necessaria scilicet ad reficiendos tantum parietes et corilum et spinam et mortuum nemus tantum ad comburendum et truncum veterem quando eum rusticus impulsu pedis sternere poterit ita tamen quod illos redditus quos rustici jam dicto Hugoni pro suo nemore dare solebant monachi Sancti Martini in perpetuum habebunt Confirmavi etiam decimam de Marileo quam pater meus rex Ludovicus a Tebaldo de Moret emit Sanctoque Martino ob remedium anime sue ut omni tempore et maxime in anniversario ipsius die ejus memoria haberetur devotissime concessit Quod ut firmum maneat sigilli mei auctoritate roboravi Actum Parisius in palatio nostro anno Incarnati Verbi MCXXXVII regni nostri iiii astantibus in palati nostro quorum nomina subtitulata sunt et signa Signum Radulfi Viromandorum comitis et dapiferi nostri S Willelmi buticularii S Hugonis constabularii S Hugonis chamerarii Data per manum Algrini cancellarii