Charter Document - 04890232

Charter Document - 04890232


Charter Number: 04890232
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1108 - 1117
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus ad quod presens scriptum pervenerit Willelmus Dei gratia Exonensis episcopus salutem in Domino Noverit universitas vestra quod nobilis vir Joel filius Alvredi pro salute anime sue et patris sui et matris sue et omnium parentum et amicorum suorum constituit quandam obedientiam monachorum Cluniacensium apud Barnathab ad honorem Dei et Domini nostri Ihesu Xristi sancteque Marie et sanctorum Apostolorum Petri et Pauli et sancte Marie Magdalene et ipsam obedientiam ecclesie Sti Petri de Cluni et ecclesie Sti Martini de Campis subdidit ad quam divina providente clementia devotus confugere et in ea habitum monastice religionis suscipere disposuit Et quia ex voto tenetur ecclesie Ste Marie Magdelene extra castrum suum de Barnast fundate tantum beneficii conferre ut sacer monachorum conventus constitui et sustentari possit ad sustentationem ipsorum quasdam particulas terre sue donavit eis scilicet Piltonam cum bosco et marisco et Pillandam utrasque liberas et quietas cum omnibus appenditiis suis sicut ipse umquam liberius et quietius habuit et tenuit Donavit etiam eis molendinum de Barnest liberum et quietum cum moltura tocius ville et castelli ita quod burgenses ad alium molendinum molendino monachorum integro existente molere non poterunt et totam terram extra muros que est inter portam de North et portam de Yest simul cum fosso usque ad contiguam viam et totam aquam prout terra eorum extenditur et totum tractum piscium ipsius aque tam in terra monachorum quam in terra sua proxima Ipsis quoque monachis concessit exclusam piscarie in terra sua firmare in quantum terra eorum extenditur ex altera parte aque Insuper autem concessit ipsis monachis ut omnes terras suas et homines et possessiones et elemosinas quas habent vel imperpetuum jure ac legaliter adquirere poterunt infra fines tocius terre ipsius et feudi sui habeant et teneant solutas liberas et quietas ab omnibus exactionibus hundredis placitis querelis et omni servicio et opere servili et omnibus consuetudinibus que excogitari potuerunt Si quid vero fore facti vel querele inter homines monachorum inciderit monachi plenarie de qualibet causa curiam suam et justiciam habebunt propriam et emendationem Et quia memoratus Joel hec predicta prefatorum monachorum sustentationi minime sufficere estimavit divini amoris instinctu totam ecclesiam Sti Petri de Barnast cum omnibus pertinenciis suis capellis decimis obventionibus et omnimodis fructibus et cum capella Sti Salvii et oblationibus suis per manum nostram et per assensum nostrum in proprios usus monachorum habendam et in perpetuam elemosinam possidendam donavit et jure proprietatis transactavit et duas partes decime sue de Freminton et totam decimam piscium que omnia sepe dictis monachis donavit et sigillo suo confirmavit ita quod in eos nec sibi nec alicui ex heredibus suis aliquid violente potestatis exercere licebit nisi tantummodo contra adversantium molestias defensionis auxilium Quod ne tractu temporis vel malignantium versuciis in dubium revocetur ego sicut dioecesanus episcopus ad petitionem jam dicti Joelis presenti scripto et sigilli mei appositione ipsis monachis concessi et confirmavi hiis testibus Ascelino archidiacono Osberto capellano episcopi et aliis