Charter Document - 04890231

Charter Document - 04890231


Charter Number: 04890231
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1117
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ego Willelmus Dei gratia rex Anglorum concedo Sancto Petro de Cluniaco in obedienciam Sancti Martini de Campis que es Parisiis scilicet pro salute anime mee et antecessorum meorum et pro anima Juheli qui hujus dator est elemosine et parentum suorum ecclesiam de Barnestapla cum omnibus rebus que eidem ecclesie pertinent hoc solo excepto quod ejus capellano attinet et hoc est tantummodo domini sueque familie oblatio Quod autem superest plurimorum testimonio trium solidorum numerum non excedit per annum Preterea hoc quod idem habet in Pillona tam in terra quam in hominibus Terra quidem duabus carrucis sufficit que in dominio est homines vero decem solidos per annum reddunt Preter hec etiam quicquid ipse in Pallanda videlicet similiter terram in dominio que duabus carrucis sufficit et homines qui per singulos annos quindecim solidos reddunt et unum molendinum quod singulis annis vinginti solidos reddit et in Tawestoc quindecim solidatos redditus Preter hec autem omnium dominicarum suarum duas partes tam animalium quam segetum lane et caseorum seu ceterorum Et nominatim decimam molendini de Boui et decimam piscine Framinctorine et illius piscine que est apud Tawestoc Et decimam viginti solidorum quos ipse habet in Barnastapla videlicet duos solidos et unum burgensem apud Essecestram qui per annum reddit duos solidos De hoc itaque elemosina ego Willelmus rex Anglorum concedo ut ecclesia prefata Sti Martini de Campis quadraginta solidos singulis annis propriis usibus habeat Quod autem superfuerit fratres qui loco predicto id est ecclesie de Barnestapla deservient in suis necessariis habeant Et ut hec largitio firma inconcussaque omni tempore permaneat sigillo sancte Crucis manu propria ego ipse confirmo + huicque confirmationi fideles meos subscriptos testes adhibeo Johelem Robertum Balduini filium Rog[erium] de Nonant Ra[dulfum] episcopum fratrem H[enrici] regis Henr[icum] comitem de Warwich Ro[gerium] Ricardi filium Ra[dulfum] Bigot