Charter Document - 04890228
| Charter Number: | 04890228 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1107 - 1108 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit cunctis Ecclesie fidelibus tam futuris quam presentibus quod ego Willelmus Gifard Wintoniensis episcopus pro salute anime mee et anime Radulfi de Tuino do terram meam que est in foro Londonie quam habebam de Odone Baiocensi episcopo ecclesie Sancti Martini de Campis ita ut ejusdem ecclesie Prior eam cum suis reditibus sic libere possideat in perpetuum ad opus fratrum in predicta ecclesia Deo famulantium sicut ego unquam liberius illam possedi Hujus rei testes sunt Hanricus archidiaconus Grimaldus medicus Gualterus presbiter Ricardus presbiter Godefridus de Andeleio Jordanus de Salchavilla cum fratribus suis Willelmo et Roberto Ricardus de Ricardivilla Rogerius de Sancto Laurentio Ricardus de Herbertivilla
