Charter Document - 04890223
Charter Number: | 04890223 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1135 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Bartholomeus Dei gratia Sancti Laudunensis ecclesie minister indignus Quia in domo Israel divina opitulante clementia gradu et officio preminentes dispensatoris vice fungimus licet omnibus in comune fidelibus pastoralia impertiri suffragia debeamus congregationibus tamen sanctimonialium devotam Domino servitutem exhibentium precipuam compassionis ac supportationis vicem debere profitemur notum igitur fieri volumus tam posteris quam modernis quia cum Clarembaldus de Roseto ecclesie Sancti Petri de Buceiliaco decem libras bone monete tempore nostro injuriose abstulisset tandem nostra ammonitione Deique respectu compunctus factique penitens pro hiis que predicto abstulerat monasterio in ablatorum restauratione de suis aliqua impertiri disposuit Erat ipsi consuetudo quod in crastino Natalis Domini apud Bucciliacum xii panes de ecclesia vel sex de oblatis cum sex etiam cervisie sextariis vel tribus vini sex frusta carnis accipiebat que predicto cenobio imperpetuum babenda remisit S Widonis archidiaconi Et ceterorum Actum Lauduni anno Incarnati Verbi MCXXX quinto