Charter Document - 04890221
Charter Number: | 04890221 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Renewal |
Date: | 1120 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Bartholomeus Dei gratia Laudunensium episcopus Quia seculo senescente cuncta simul deficiunt ita ut etiam scripta que ad servandam hominum memoriam fieri solent nimia vetustate solvantur necessitate compulsi sumus ecclesiis nobis a Deo commissis quas in exordio episcopatus nostri ex magna parte destructas repperimus in hoc prudenter et fideliter subvenire et eorum privilegia fere consumpta et attrita renovari et nostro munimine confirmari faceremus Eapropter notum fieri volumus t f q p quod inter aliarum ecclesiarum privilegia etiam Buccelliensis ecclesie antiqua privilegia que ob sui vetustatem pene deperierant in conspectu generalis synodi precepimus afferri et rescribi rescripta sigillo nostro firmari firmata coram personis astantibus recitari Inter autem privilegia unum erat vetustissimum sub nomine Elberti Viromandensis comitis ejusdem Bucellensis ecclesie fundatoris conscriptum quod propter auctoritatem ejusdem fundatoris diligentius audiri et ipsius continentiam presenti scripto fecimus inseri Ipse quippe comes ob remedium anime sue et predecessorum suorum instinctu nobilissime uxoris sue Gertrudis fundavit ecclesiam de Veteri Buciliaco in alodio suo in honore beati Petri apostolorum principis et sanctimoniales ibi ad serviendum Deo constituit et que subscripta sunt sicut in eodem privilegio reperta sunt libere eidem ecclesie contulit Totum alodium suum de Buciliaco cum appendiciis suis Alodium de Harcignis Alodium de Effris Alodium de Perveriis Alodium de Leheris de Angoriis et de Lentis cum legitimis redditibus eorumdem alodiorum scilicet censibus terragiis silvagiis banno justicia et sanguine et aliis justis consuetudinibus Medietatem silve que dicitur de Communione Medietatem totius territorii de Martigniaco Molendinum super Ysaram apud Novas Domos Sed quia predicta alodia ex magna parte nemorosa erant et infructifera ut non sufficere possent ad victum habitantium in Buciliensi ecclesia prefatus comes ad supplementum annone et vini contulit eidem ecclesie territorium totius ville de Cuirues cum redditu ejus et quartam partem Hermondiville que nimirum antea fuerant ecclesie Sancti Quentini Viromandensis sed ipse comes pro redemptione dedit eidem ecclesie crucem auream gemmis insignitam que crux ad memoriam hujus facti usque hodie dicitur crux Buciliensis Servos etiam et ancillas quos in predictis locis seu villis idem comes habebat libere donavit prefate Buciliensi ecclesie nullo sibi vel posteris suis dominatu seu jure retento et tam eos quam ecclesiam in omni loco dominationis sue ab omni tributo vuionagio et theloneo liberos reddidit Insuper etiam ad augmentum tenere plantacionis sue quicquid ulterius de feodo suo rationabiliter acquirere posset eadem ecclesie gratanter annuit ipsamque ecclesiam sub custodia sua et successorum suorum materiali gladio defendendam ut capellam propriam detinuit Nos igitur eandem ecclesiam paterno affectu diligentes et priorum benefacta sicut digna memoria celebrantur pie et fideliter amplectentes omnia hec que prescripta sunt libere et quiete ipsi ecclesie imperpetuum possidenda pontificali auctoritate confirmamus Si qua ergo ecclesiastica vel secularis persona contra hanc paginam venire et prefatam ecclesiam super his temere inquietare presumpserit secundo terciove commonita si non resipuerit et ad condignam satisfactionem venerit anathemati subjaceat Ut autem hec permaneant et illibatum et perpetuum robur obtineant et sigilli nostri impressione et testium subscriptione communiri fecimus Signum domni Ba[r]tholomei episcopi qui hoc scriptum fieri jussit S [] Actum Lauduni in generali synodo et confirmatum anno Incarnati Verbi MCXX