Charter Document - 04890218
| Charter Number: | 04890218 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1116 - 1123 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum [sit] omnibus hominibus tam p q f quod Hiio Albus de Firmitate dedit monachis Sti Martini de Campis quicquid in villa que Vivarium nuncupatur [habebat] Hoc vero donum concessit T Blesensis comes de cujus feodo erat priori ecclesie Sti Martini apud Latiniacum in camera G abbatis Si autem cano nici supradicte ville Vivarii vellent eisdem monachis dare vel aliqua conditione concedere et dimittere hoc quod ibi habent concessit similiter T comes ibidem audiente Galfredo Carnotensi episcopo et G Latiniacensi abbate
