Charter Document - 04890216

Charter Document - 04890216


Charter Number: 04890216
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1137
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Luciana soror Hugonis de Creciaco dedit Deo et Sancte Marie de Longoponte et monachis ejusdem loci totam partem terre sue quam habebat apud Agglias et Buxiacum cum reditibus suis Quod donum Ludovicus rex Francorum quia ex ejus feodo erat laudavit et concessit eisdem monachis et perpetuo confirmavit possidendum videntibus et audientibus istis Stephano Parisiensi episcopo Odone suppriore Sancti Martini de Campis Hugone de Creciaco Arnulfo monacho Radulfo comite Manasse de Turnomio qui hoc idem ibidem concessit Item idem Manasses et Beatrix uxor ejus apud Creciacum prefatum donum laudaverunt et sepedictis monachis concesserunt atque in manu Johannis prioris per quandam portiunculam ligni miserunt ut ex parte eorum super altare Sancte Marie poneret