Charter Document - 04890214

Charter Document - 04890214


Charter Number: 04890214
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Decree
Date: 1136
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Quoniam omnibus qui Deo auctore curis pastoralibus invigilare habent semper necesse est plus prodesse quam preesse et ex talento eis credito fratrum Deo sub habitu religionis servientium necessaria ministrando misericorditer inopiam supplere ut presentes in eis videant quod sequantur posteri vero exempla audiant quibus instruantur Ego humilis frater Odo Dei gratia Belvacensium episcopus Spiritus sancti preveniente gratia sequi hec et adimplere desiderans ad noticiam tam f q p pervenire volumus quia duas partes decime de Gels quas Guillelmus e Cressunessart se male tenuisse recognoscens utpote laicus nobis reddiderat concessione et precatu ipsius Guillelmi et uxoris ejus Hersendis atque filiorum eorum salvo jure episcopali et archidiaconi ab omni consuetudine liberas ecclesie Beati Martini de Campis concessimus et litteras inde factas sigilli nostri impressione confirmavimus Furnum etiam unum quem prefatus Guillelmus apud Cressunessart habebat et eidem ecclesie in remissione peccatorum suorum ea videlicet conditione contulerat ut si villa crescente opus esset alium furnum fieri monachi Beati Martini quibus tantummodo liceret in locis convenientibus quoiquot essent necessarii facerent ligna quoque ad suos usus et ad opus furni in omnibus silvis ad eum pertinentibus in loco ubi milites ceterique homines ejus accipiunt ipsi acciperent confirmare curavimus Preterea quicquid eadem ecclesia Beati Martini in episcopatu nostro ex dono fidelium et concessione antecessorum nostrorum possidet scilicet ecclesiam Sancli Leonorii de Bellomonte cum omnibus ad eam pertinentibus eccclesiam de Cressonessart cum omni decima et ejus appendiciis necnon et terciam partem decime de Leencurte altare etiam de Meru cum atrio omnibusque ad altare pertinentibus necnon et decimam de Mediacurte ecclesiam quoque de Wirma cum decima ortorum qui inter Sepes dicuntur et cum minuta decima ecclesiam insuper Sancti Audomari cum duabus partibus majoris decime et omni minuta decima redditum etiam undecimi diei de traverso Miliacensis castelli redditum quoque quem dedit Gaulerannus filius Marie vice comitisse de Bellomonte apud Gnoisi ipsa concedente cum filiis suis salvo jure pontificali atque archidiaconorum eisdem litteris confirmare necessarium duximus et eos quicumque hec pervertere temptaverint auctoritate nobis a Deo concessa excommunicationis sentencie supponimus Actum Belvaci anno Incarnati Verbi MCXXXVI