Charter Document - 04890213
Charter Number: | 04890213 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1135 - 1136 |
Date type: | Internal, A.D., Papal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomme sancte et individue Trinitalis Attenditur in monasteriis vigere servitium Dei quia veri monachi temporalium amorem atque sollicitudinem omnino abjiciunt et ideo solis divinis obsequiis mancipati Deo liberius et devotius famulantur Incumbit igitur Ecclesiarum rectoribus ut pro Dei amore eorum provideant tranquillitati et paci quos in regimine suo videant regulariter vivere et in Christo per omnia suis episcopis obedire Unde ego Manasses Dei gratia Meldensis episcopus attendens eam que in presenti videtur religionem et piam conversationem monachorum Bti Martini de Campis ecclesiam de Choisiaco ipsis et eorum successoribus a predecessore nostro bone memorie Burchardo episcopo datam imperpetuum possidendam concedo cum candelis etiam de Purificatione Bte Marie cum tortellis de festivitate sancti Stephani cum xviii den infra xii dies Natalis Domini a presbytero persolvendis cum decimis tam minoribus quam majoribus ad eandem ecclesiam et ad capellam de Mairoliis pertinentibus Que videlicet omnia a pred precedecessore nostro pred monachis jam data fuerant Preterea fratrum in ecclesia de Choisiaco Deo famulantium paupertati compaciens consilio domini Gaufredi Carnotensis episcopi et Apostolice sedis legati et aliarum religiosarum personarum assensu etiam domni Harpini decani nostri Theobaldi archidiaconi Stephani precentoris et tocius capituli eisdem fratribus XL sol sing annis a presbitero de beneficiis ejusdem ecclesie persolvendos concedo scil x in Natale Dni x in Pascha x in Pentecosten x in festivitate Omnium Sanctorum Dono etiam predictis fratribus medietatem cere et candelarum ejusdem ecclesie per totum annum medietatem quoque cere et candelarum de festivitate sancti Georgii in capella de Mairoliis et tortellos de festivitate sancti Stephani in eadem capella presentationem presbiteri in ecclesia de Choisiaco qui nullatenus ad altare monachorum cantare aut aliquid accipere presumat Concedo etiam altare de Marrolio salvo in omnibus jure pontificali Ut hec igitur rata imperpetuum et inconcussa permaneant sigilli nostri auctoritate et impressione confirmamus et corroboramus et si quis contra ire presumpserit anathema sit S Harpini decani S Theobaldi archid S Stephani precentoris S Odonis prepositi S Rai[noldi] sacerdotis S Pagani sacerdotis S Arnulfi sacerdotis S Petri diaconi S Odonis d S Hugonis d S Bartholomei subd S Ade subd S Radulfi subd S Fromundi pueri S Johannis pueri S Amaurici pueri Acta sunt hec anno Domini MCXXXV indictione xiii anno autem ordinationis domni Innocentii Pape vi ordinationis nostre ii