Charter Document - 04890211

Charter Document - 04890211


Charter Number: 04890211
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1135
Date type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitalis Ego Ludovicus Dei gratia Francorum rex Notum fieri volumus tam futurorum quam presentium quoniam beneficia quecumque et ubicumque sint que Henricus rex sive alii predecessores nostri monasterio Beati Martini de Campis et ecclesie Beate Marie que est apud Hyenvillam amore Dei in elemosinam contulerunt nos habenda et possidenda eidem ecclesie quemadmodum eorum temporibus tenuit et nostris in perpetuum concedimus et quantum ad nostram pertinet Majestatem regia auctoritate confirmamus beneficia quidem ista sunt Decima videlicet cullurarum nostrarum et quinta pars tocius annone que est in grangia nostra Hyenville Si quis autem eidem monasterio et fratribus ibidem Deo servientibus terram aliquam donaverit nos eis concedimus liberam et quietam ab omni consuetudine et exactione preter decimam et campi partem si hec ipsa terra debuerit Consuetudinem vero nullam in curia monachorum sive in claustro habemus extrinsecus vero ab eorum hospitibus in die solummodo qua mercatum in villa est omnem consuetudinem nobis retinemus Quod ne valeat oblivione deleri scripto commendari precepimus et ne possit a posteris infirmari sigilli nostri auctoritate et nominis nostri caractere subter firmavimus Actum Parisius publice anno Incarnati Verbi MCXXXV regni nostri xxvii Ludovico filio nostro in regem sublimato anno iiii astantibus in palatio nostro quorum nomina sub titulata sunt et signa Signum Radulfi dapiferi Viromandorum comitis Signum Guillermi buticularii Signum Hugonis constabularii Signum Hugonis camerarii Data per manum Stephani cancellarii