Charter Document - 04890208

Charter Document - 04890208


Charter Number: 04890208
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Decree
Date: 1126 - 1129
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus hominibus quod ego Teobaldus Blesensis comes laudo et concedo et sigilli mei impressione corroboro donum quod apud Choisiacum Gaufridus vicecomes Firmitalis Ansculfi et uxor ejus Constancia post decessum suum pro remedio animarum suarum et filii eorum Petri omniumque antecessorum suorum ecclesie Sti Martini de Campis in elemosinam dederunt videlicet quicquid apud pred villam Choisiaci habebant in dominio suo et in casamentis exceptis casamentis illorum militum qui debebant custodiam ad Firmitatem Ansculfi quorum nomina sunt hec Matheus Lothoringus Goscelinus de Domno Martino Hugo Montiniacensis Bartholomeus Meldensis Matheus de Ruetel Odo de Sancta Auda Margareta de Marnou et exceptis illis qui de his tenent Hoc donum laudavit et concessit Ada filia eorum Concessioni comitis Teobaldi interfuerunt et testes sunt Andreas de Baldimento Radulfus capellanus qui hanc cartam sigillavit et Stephanus prepositus Castri Teoderici Guillelmus clericus scripsit