Charter Document - 04890207

Charter Document - 04890207


Charter Number: 04890207
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Decree
Date: 1126 - 1129
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus fidelibus quod in presentia domni Adelelmi prioris Cluniacensis in capitulo Ste Marie de Caritate concorditer laudatum est concambium a priore ejusdem loci Odone et universo capitulo quod concambium faciebant inter se monachi de Radolio et monachi Sti Martini de Campis Hoc autem est concambium quod monachi Radolii in capitulo suo concesserunt monachis Sti Martini quicquid habebant in ecclesia et villa et appendiciis ville Choisiaci retinentes sibi quicquid Sanctus Martinus habeat apud Wasleium de elemosina domni Gaufredi vicecomitis et quedam alia que ipse vicecomes addidit