Charter Document - 04890205
Charter Number: | 04890205 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Concession |
Date: | 1134 |
Date type: | Internal, A.D., Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Res acte vel agende necessario litteris inserviuntur ut ad memoriam posterorum revocentur Quocirca ego frater Theobaldus prior Sti Martini de Campis notum fieri volo t p q f conventionem que facta est inter ecclesiam nostram et ecclesiam Sti Huberti in Arduenna sitam communi consilio et assensu tocius capituli nostri tociusque capituli Sti Huberti Arduennensis Alodium igitur nostrum quod vocatur Briania in pago Laudunensi super Retonce situm ante novum castrum amodo et in posterum concessimus prefatis monachis Sti Huberti jure perpetuo possidendum cum omnibus appendiciis suis tali videlicet conventione ut singulis succedentibus annis ab abbate vel conventu prefati Sti Huberti apud Sanctam Gemmam in manus prioris ipsius loci per manus prioris Sancte Marie Euerneicurtis due marce puri argenti et hustini ponderis ecclesie nostre persolvantur una in festivitate Sti Dionisii alia in octavis Pasche Episcopus autem universumque capitulum Laudunensis ecclesie sepedicti abbatis Sti Huberti conventusque sui precibus submoniti confirmant et manutenent conventionem istam tali scilicet conditione quod si denominate marce prefatis terminis ex integro reddite non fuerint audito clamore episcopus si infra dyocesim fuerit universa altaria et ecclesias que Sti Huberti ecclesia in episcopatu Laudunensi possidet sine ulla dilatione sesiet divinumque officium in ipsis cessare faciet donec marca illa que prescripto termino suo reddita non fuerit cum lege decem sol Remensium nobis restituatur Si vero infra diocesim episcopus non fuerit archidiaconi illi qui prefatis ecclesiis et altaribus Sti Huberti prefuerunt sane eandem justiciam prosequentur Quod ut ratum inconvulsumque permaneat utriusque ecclesie conventuum consilio presenti pagine annotavimus et impressione sigilli Sti Martini Stique Huberti Arduennensis et abbatis ejusdem loci Gisleberti dominique Bartholomei Laudunensis episcopi roboravimus assignatis ex utraque parte testibus idoneis Ex parte Sti Martini S Odonis custodis ordinis S Guoduini S Andree S Gislemari S Rurici S Manasse S Richardi S Odonis S Hugonis S Simonis S Willelmi S Ernoldi S Roscelini S Roberti S Widonis Ex parte Sti Huberti S Gisleberti abbatis S Warnerii prioris S Isemanni prioris Everneicurtis S Everhardi S Walterii S Wenrici S Widonis S Humberti Actum anno ab Incarnatione Domini MCXXXIIII indictione xii Ludovico rege Francorum anno xxvi Rainaldo Remorum archiepiscopo Bartholomeo Laudunensium episcopo