Charter Document - 04890203

Charter Document - 04890203


Charter Number: 04890203
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1131
Date type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis amen Ego Ludovicus Dei misericordia in regem Francorum sublimatus notum fieri volumus cunctis fidelibus t f q p quod pro remedio anime nostre et predecessorum nostrorum et prece et consilio Karissime uxoris nostre Adelaidis regine ecclesiam et abbatiam in monte qui Mons Martirum appellatur auctore Deo construximus cui videlicet ecclesie et sanctimonialibus ibidem Domino famulantibus hec que subscripta sunt in perpetuum habenda et possidenda de rebus et possessionibus nostris annuente Ludovico filio nostro jam in regem sublimato donavimus et concedimus Villain ante Sanctum Clodoaldum sitam que vocatur Mansionillum cum omnibus appen diciis suis vineis et pratis et nemore ad suos et suorum hominum usus Molendinum apud Clipiacum cum conclusione aque et molitura totius ville In civitate Parisius furnum quem ibi proprium habebamus cum omnibus consuetudinibus In silva quoque nostra que Vulcenia vocatur quotidie vehiculaturam unam mortuorum lignorum eis concessimus Domum preterea Guerrici et stationes et fenestras ibi constructas et ejusdem terre vicariam predictis sanctimonialibus liberam prorsus ab omni consuetudine et quietam perpetuo habendam dedimus Omnibus siquidem innotescere volumus quod Guillelmo Silvanectensi [cujus erat illius terre vicaria] pro eadem vicaria statum unum inter veteres status carnificum et fenestras duas alia parte vie Parisius in commutationem donavimus Eisdem insuper monialibus dedimus hospites tres in foro nostro Parisius prorsus liberos ab omni exactione et quietos Et terram quam emi a Theoberto filio Gemardi que vocatur Puncta liberam et quietam Et piscaturam quam Parisius in Secana habebamus Et terram in insula de Bercilliis ab omni consuetudine liberam Apud Chelam arpenta pratorum decem In pago Silvanectensi apud Braium domum unam et vineas quas ibi habebamus et terram uni carruce sufficientem ab omni exactione et consuetudine liberam ita quod de carruca illa aut de aliis si plures Domino donante carrucas ibidem habuerint nullam campi partem nullam consuetudinem unquam tribuant Dedimus etiam illis in pago Stampensi villam que Tolfolium dicitur cum omnibus appendiciis In pago Miledunensi nemus navem ad ligna per Secanam adducenda ab omni exactione et consuetudine prorsus liberam et quietam Hospitem quoque unum ab omni exactione equitatu et tallia liberum ut annonam eorum a Mileduno usque Parisius per Secanam adducet eo siquidem pacto ut si eis bene non servierit mortuusve fuerit alter ad hoc opus idoneus eis restituatur In pago Gastinensi mansionillos tres cum terra et molendino [] omnibus eorum appendiciis Quicquid etiam adipisci de feudo nostro poterunt in perpetuum concedimus Et Stampis furnum unum quem in proprium ibi habebamus cum omnibus consuetudinibus Apud Pratellam Holdeum villam quam ibi edificavimus prorsus liberam cum omnibus appendiciis Sub silentio autem preterire non volumus quod pro domo Guerrici quam monachi Bti Martini de Campis in manu sua habebant et pro ecclesia Montis Martirum quam ipsi possidebant nos eisdem monachis ecclesiam Beati Dyonisii de Carcere quam in manu nostra propriam habebamus cum omnibus ejusdem appendiciis in commutationem donavimus Quod ne valeat oblivione deleri scripto commendavimus et ne possit a posteris infirmari sigilli nostri auctoritate et nominis nostri caractere subterfirmavimus Actum Parisius in palatio nostro publice anno Incarnati Verbi MCXXXIIII regni vero nostri xxvii concedente Ludovico filio nostro jam in regem sublimato anno iii Astantibus in palatio nostro quorum nomina subtitulata sunt et signa S Radulfi Viromanduorum comitiset dapiferi nostri S Guillelmi buticularii S Hugonis constabularii S Hugonis camerarii Data per manum Stephani cancellarii