Charter Document - 04890201

Charter Document - 04890201


Charter Number: 04890201
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Recognition
Date: 1133 - 1134
Date type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s):

Charter:

In Christi nomine Ego Teobaldus prior Beati Martini de Campis totusque ecclesie conventus notum fieri volumus t p q f quatenus ecclesiam Montis Martyrum cum suis appendiciis Ludovico Dei gratia Francorum regi et Adelaidi ejusdem gratia regine et Ludovico eorum filio jam in regem sublimato anno iii ad hoc scilicet donavimus et concessimus ut eam sanctimonialibus ibidem Deo famulantibus donarent et perpetuo concederent Donavimus etiam et ad hoc idem capellam de Sancto Martyrio et culturam Morelli et domum Guerrici Cambiatoris sicut eam habebamus et tenebamus Rex autem Ludovicus ecclesie Beati Martini de Campis et nobis ecclesiam Beati Dionisii in Carcere donavit et habendam perpetuo concessit Quod ut ratum et firmum permaneat in sempiternum scripto commendavimus et ne possit a posteris infirmari sigilli nostri auctoritate subter firmavimus Actum publice in Capitulo Beati Martini anno Incarnatonis Verbi MCXXXIII Regnante Ludovico anno xxvii Signum Teobaldi prioris S Odonis subprioris S Gislemeri tertii prioris monachi S Petri a secretis S Masanserii a secretis