Charter Document - 04890198

Charter Document - 04890198


Charter Number: 04890198
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1132 - 1133
Date type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Ego Ludovicus Dei gratia Francorum rex notum fieri volo cunctis fidelibus tam futuris quam et instantibus quod quidquid Odo Perforansutrem et Adeleidis uxor sua et filii ipsorum Guido et Odo qui apud Sanctum Nicholaum in suburbio Silvanectensi sepulti sunt Deo et fratribus ibidem Domino servientibus per Dei gratiam donaverunt Nos eisdem fratribus et eis successuris jure perpetuo habendum concedimus et donum quod eis inde factum est confirmamus Hec autem sunt que predictus Odo et uxor sua et filii ipsorum predictis fratribus donaverunt Hospites duo Silvanectis domum scilicet Oilardi Palmarii et domum Stephani que juxta eam est Apud villam que Silverivus dicitur terram et hospites Quicquid etiam habebant apud Loisiacum et quatuor solidos de censu apud Barberiacum Vineas etiam quos Bartholomeus Silvanectensis precentor illis dedit eis concedimus et justiciam ipsarum et hospites qui in eis sunt illas scilicet vineas que apud Riu sunt Concedimus etiam eis Rethe vineam que dicitur Jordanis salvo censu nostro et partem molendini quam eis dedit Adelina de Rouella liberam ab omni custumia preter justiciam quam habemus in eodem molendino Quod ne valeat oblivione deleri scripto commendavimus et ne possit a posteris infirmari sigilli nostri autoritate et nominis nostri karactere subterfirmavimus Actum Parisius publice anno Incarnati Verbi millesimo centesimo tricesimo secundo Regni nostri vicesimo quarto regnante Ludovico filio nostro anno secundo astantibus in palatio nostro quorum nomina subtitulata sunt et signa S Radulfi Viromanduorum comitis et dapiferi nostri S Hugonis constabularii S Willelmi buticularii S Hugonis camerarii Data per manum Stefani cancellarii