Charter Document - 04890195
| Charter Number: | 04890195 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Papal |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1132 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Innocentius episcopus servus servorum Dei dilecto filio Th [Theobaldo] priori Sancti Martini de Campis ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum Et ipsa ecclesia Beati Martini et ea que ad jus ejus spectare noscuntur sub Beati Petri et nostra protectione consistunt Adeo quod nos suam ei justiciam libenti animo confirmamus et que juste possidet hujus scripti pagina communimus Ecclesiam igitur de Gaudi a venerabili fratre nostro Gaerino Ambianensi episcopo vobis concessam et a Widone de Guangi apud Cluniacum in manu nostra libere refutatam vobis perpetuo habendam possidendamque concedimus Datum apud Vapincum III Kal Aprilis
