Charter Document - 04890193

Charter Document - 04890193


Charter Number: 04890193
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1127 - 1131
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ego Warinus Dei gratia Ambianensis episcopus notum facio cunctis fidelibus tam futurorum quam presentium quod domnus Odo prior Sancti Martini de Campis concessit Widoni clerico de Wanneio facultatem ibidem manendi in vita sua tali pacto ut singulis annis in Nativitate Sancti Johannis Baptiste tam ipse quam cohabitatores ejus persolvant ecclesie Beati Martini de Campis marcam puri argenti apud Capeium in manu prioris aut fratrum ibi habitantium Quam si ad diem prestitutum non solverint post xv dies cum monachi de Capeio se monstraverunt eam non habuisse episcopalis justicia sine sollicitatione Prioris de Sancto Martino aut monachorum ejus clericos de ecclesia e[j]iciat [] De rebus vero mobilibus que tunc ibi fuerint supra valens lxv solidos Belvacensis monete Wido quod sibi libitum faciet De ceteris omnibus nichil ei vel aliis licebit distrahere Quod si etiam Wido peregrinationem voluerit proficisci per triennium expectabitur Si supra moratus fuerit eadem ecclesia sicut dictum est ad monachos Sancti Martini revertetur [] Convention huic affuerunt testes domnus Serlo abbas Sancti Luciani domnus Rogerius decanus Ambianensis Radulfus archidiaconus Symon prepositus et archid Achardus et Rogerius sacerdotes Ingelbrandus et Arnulfus diaconi Balduinus et Wermundus subdiaconi Warinus thesaurarius Balduinus de Angora