Charter Document - 04882109
Charter Number: | 04882109 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Establishment |
Date: | 1105 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Anniversarius dies domni Ursi primi prioris hujus loci domno Teobaldo successore ejus constituente et domno Hugone Cluniacensi abbate precipiente atque confirmante conventu quoque in capitulo generaliter concedente sic debet celebrari Ad vesperas et officium et matutinas que solemniter celebrabuntur omnia signa diutius pulsabuntur et sacerdos ad vesperas et ad officium atque matutinas alba et cappa revestitur majus altare deinde sepulturam ejus incensa bit Officium autem solemniter celebrabitur et lectiones super lectorium in medio chori ab his quibus armarius preceperit legentur Tertium responsorium duo sextum tres nonum quatuor cantabunt Ad missam autem sacerdos auratis et pretiosis vestietur indumentis et cantabitur missa festive Tres responsorium et quatuor cappis induti cantabunt tractum Et versus de offertorio id est Redemptor animarum ab ipsis qui tractum cantabunt cantabitur Armarius cappa pretiosa indutus chorum tenebit Seniores in refectorio refectionem ipso die habebunt ad quam comparandum decanus de Ursionis villa decem solidos et ille de Sordidavilla quinque solidos et qui Castiniacum custodiet quinque solidos dabit Dum autem missa matutina lis cantabitur duodecim pauperes de pane et vino et carne pro ipsius anima lautissime reficientur ceteris vero pauperibus panis et vinum dabitur Sepulchrum autem ejus a primis vesperis usque in crastinum post completorium coopertum erit et cereus jugiter ante eum ardebit