Charter Document - 04882031
Charter Number: | 04882031 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1088 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Urbanus episcopus servus servorum Dei Hugoni sanctissimo abbati Cluniacensi ejusque successoribus in perpetuum Cum omnibus sancte filiis Ecclesie [] Quidquid igitur libertatis quidquid inmunitatis quidquid auctoritatis tibi tuisque successoribus tuoque cenobio per antecessorum nostrorum privilegia concessum fuisse constat nos quoque hujus nostri decreti pagina conferimus tradimus confirmamus Hoc insuper adjicientes ut monasterium Sancte Marie de Charitate Monasterium Sancti Martini de Campis apud Parisios monasterium Sancti Dionysii apud Nungentum Sancte Marie de Nazara Sancti Gervasii de Exis Sancte Marie de Arulis Sancti Petri de Camporotundo Sancti Genesii in Elnensi episcopatu Sancti Pauli in Valleolei Sancte Marie de Cubaria Sancte Marie de Salella Sancte Marie de Tolosa Sancte Trinitatis in Marciniaco quod tu in allodio proprio edificasti nunquam tuo tuorumque successorum regimini ordinatione subtrahantur Datum Rome per manum Joannis diaconi sancte Romane ecclesie pro signatores domni Urbani II pape Kal Novemb indict xi anno Dominice Incarnationis MLXXXVIII pontificatus vero ejusdem domni Urbani pape primo