Charter Document - 04881139

Charter Document - 04881139


Charter Number: 04881139
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1086
Date type: Assigned
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document

Charter:

Ego Robertus Flandrensis comes sancte Religionis cultoribus salutem Noverit presens etas et futura quod Odo Peronensis monachus Clugniacensis sibi locoque eorum Sancto vid Medardo de Capi pro anime sue salute dedit apud Warneston de reditu pontis uno quoque anno lx solidos ad supplenda necessaria monachorum inibi Deo serviencium concedente Aelisa sorore sua ejusque viro Roberto qui eciam me rogaverunt quatinus presentem elemosinam pro anime mee salute concederem et confirmarem Considerata igitur monachorum Cluniacensium religione assenciente comitissa Clemencia scilicet uxore mea concessi et ut ratum perpetuo permaneat sigilli mei signo corroboravi