Charter Document - 04880188
| Charter Number: | 04880188 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1128 |
| Date type: | Internal, A.D., Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
In Christi nomine Ego Ludovicus Dei gratia Francorum rex Notum fieri volo cunctis fidelibus tam futurorum quam presentium quod petitione et prece dilectissimi nostri Mathei Albanensis episcopi et Apostolice Sedis legati et precibus uxoris nostre Adelaidis regine assensu et Philipi filii nostri in regem designati omnem terram quam ecclesia Beati Martini de Campis apud Pontisaram possidet ab omnibus consuetudinibus et exactionibus seu quibuslibet inquietacionibus quas ibi habebamus liberam prorsus et quietam in perpetuum esse concedimus ita tamen quod equitatus nostros et expeditiones nostras tantummodo in hominibus in predicta terra morantibus retinemus qui neque a preposito neque ab alio ministrorum nostrorum submoveantur nisi ex precepto nostro vel dapiferi nostri Quod ne valeat oblivione deleri scripto commendavimus et ne possit a posteris infirmari sigilli nostri auctoritate et nominis nostri caractere subter firmavimus Actum Hienville publice anno Incarnati Verbi MCXXVIII regni nostri xx astantibus in palatio nostro quorum nomina sub titulata sunt et signa Signum Ludovici buticularii Signum Hugonis constabularii Signum Alberici camerarii Data per manum Simonis cancellarii
