Charter Document - 04880184

Charter Document - 04880184


Charter Number: 04880184
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: 1127 - 1128
Date type: Internal, A.D., Episcopal, Papal, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Attenditur in monasteriis vigere servitium Dei quia veri monachi temporalium amorem atque sollicitudinem omnino abiciunt et ideo solis divinis obsequiis mancipati Deo liberius et devotius famulantur Incumbit igitur ecclesiarum rectoribus ut pro Dei amore eorum provideant tranquillitati et paci quos sub regimine vident regulariter vivere et in Xristo per omnia suis episcopis obedire Unde ego Petrus Dei gratia Belvacensis episcopus bonam spem habens in Domino de monachis qui in ecclesia Bti Leonorii de Belmonte serviunt Deo ipsis et eorum successoribus pro amore Dei in perpetuum possidendam concedo medietatem ecclesie et medietatem decime de Fresneio quam laica manus invaserat assensu tamen illius videlicet Petri de Vallibus qui eam quoquomodo tenuerat illius quoque de cujus feodo esse videbatur scilicet domni Mathei comitis Belmontensis Insuper et ecclesiam et atrium de Cyrcellis similiter consensu laicorum qui injusta invasione diu ea tenuerant videlicet Garnerii Calcionis et Radulfi de Asneriis et Odeline salva tamen omnino justicia et reverentia et omnibus reditibus quos predicte ecclesie mihi debent et archidiacono meo ceterisque ministris meis hanc concessionem facio ita etiam ut quociens Belvacensis ecclesia pretaxatis ecclesiis qui hac concessione continentur silentium indixerit obedienter divinis obsequiis cessent quantum et quomodo eis fuerit imperatum sicut facient cetere baptismales ecclesie hujus episcopatus que ad monachos nullatenus pertinere noscuntur Ut autem hec concessio firma permaneat eam scripti hujus assertione sigilli quoque mei auctoritate assignatam confirmo Concedo similiter ecclesiam Sti Petri apud Bellomontem sitam cum atrio et omnibus ad eam pertinentibus consensu atque rogatu Warnerii vicecomitis atque incluse ibidem commorantis + Signum Petri episcopi S Theobaldi archidiaconi S Rotgeri decani S Henrici archidiaconi Actum Belvaci anno Incarnationis Domini MCXXVII indictione v secundi Honorii pape ordinationis anno m Ludovico Francorum rege anno regni sui xx episcopatus domni Petri Belvacensis episcopi anno xi