Charter Document - 04880183

Charter Document - 04880183


Charter Number: 04880183
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Concession
Date: 1127
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus presentibus et futuris quod ego Rainaldus de Claromonte pro salute anime mee et antecessorum et posterorum meorum concedo monachis Sancti Martini de Campis ecclesiam de Vuirma et decimam quam Nevelo de Petrefonte et Drogo filius ejus de me tenentes predictis monachis donaverunt Ego quoque de mea parte do et concedo pedagium quod dicitur transversum de Lusarchis de omnibus que pertinent ad domum Sancti Martini et medietatem decime de Laci Quod ut ratum sit et firmum maneat carta sigillata et testibus subnotatis qui presentes fuerunt confirmo et corroboro Testes autem sunt Petrus de Pratis et Josbertus frater ejus Odo de Angivillari Odo de Chauferi Theobaldus de Maignil Galterius de Auneio Balduinus de Castellis Paganus Marescallus Rodulfus de Ossiri